Monumentum piratarum

Chilensi in litore non longe ab urbe nota Valle Paradisi est promunturium ad septentriones versum, nomine Quintero, apud quod etiam urbs et portus est. Hoc promunturium ut caput terrae eminet et in extrema eius parte antrum iuxta mare inveniri potest quod omnes appellant «antrum piratae».

Quamquam nec thesaurum ullum nec vestigium piratarum ibi invenitur, monumentum est mirabile quidem quia in eo legitur illos piratas fuisse «nobiles» (Hispanice «insignes»). Inter eorum nomina erat notissimus ille pirata nomine Franciscus Drakus, vir saevi ingenii. Quid nobilis habet mos piratarum? Num hoc, furari et homines propter avaritiam necare, admiratione dignum est? Quantum audet insipientia!

Comentarios

Entradas populares de este blog

Interpretatio et doctrina

Magis quam mihi curae est