Fraternitas aut mors

Die decimo et quarto mensis Iulii anni millesimi septingentesimi undenonagesimi (hoc est 1789), turba popularium Francogallorum praesidium nomine Bastillam vi ceperunt. Haec turba iugum regis sibi excutere volebat ut Rem Publicam constituerent. Dictum supremum rerum novarum Francogallicarum fuit:

Vnitas indivisibilis Rei Publicae:
libertas, aequalitas, fraternitas aut mors.

Res novae civitatis semper sanguine ac morte impletae videntur, neque cum fraternitas quaeritur hoc vitari potest, ut videtur.

Comentarios

  1. Maxime gaudeo commentarios tuos, sint breves, legens. Pergas, quaeso, scribere. Vale pancratissime.

    ResponderEliminar
    Respuestas
    1. Cum non habeam multa maximi momenti dicenda, melius est breviter haec dicere. Neque enim Cicero sum!

      Eliminar

Publicar un comentario

Entradas populares de este blog

Monumentum piratarum

Interpretatio et doctrina