Dramatis persona

Quicumque aliquid —sive librum, sive commentarios, sive etiam breves adnotationes in reti— conscribere vult, ei pensanda est persona quam sibi imponat. Etenim ego, dum inceptum commentariorum conor, mente agito quam personam ipsi induam. Latine, Graece et fortasse etiam Hispanice his in commentariis scribam et de rebus diversis multorumque generum. Itaque persona convivae mihi videbatur commodissima, qui inter mensae delicias et pocula deligit non modo cibos et potus quos sumat, sed etiam voluptates mentis de quibus in colloquio verset aliis cum sociis epularibus, et nihil obstat quin de quacumque re tractet. Eam ob causam hi commentarii ut convivii frustula delicata aut liquoris haustus offeruntur. Bene sapiat!

Comentarios

Entradas populares de este blog

Monumentum piratarum

Fraternitas aut mors

Magis quam mihi curae est